Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 3: Versus 28

Justificari hominem.Non quin credens post per dilectionem non debeat operari, ut et Abraham filium immolare voluit. Sequuntur enim opera justificatum, non praecedunt justificandum, sed sola fide sine operibus praecedentibus homo fit justus, ut non magis sint justi, qui opera legis timore fecerant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foris non exit in opere. Unde et non meritis priorum operum ad justitiam fidei venitur, in quo Judaei se praeferebant. Bona enim opera quae dicuntur ante fidem, inania sunt, ita ut videantur esse magnae vires, et cursus celerrimus praeter viam. Ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit.Sine operibus.Praecedentibus, non sequentibus, sine quibus est inanis fides, ut Jacobus ait:Fides sine operibus mortua estJac. 2.; et ipse Paulus:Si habuero omnem fidemI Cor. 13., etc.Per fidem.AUG., Ench., c. 107. Ipsa est fides Christi quam commendat Apostolus quae per dilectionem operatur.
(* Traductions européennes)